Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.17.1 Cic. Fam. 9.18.2 (English) >>Cic. Fam. 9.18.4

Scr. in Tusculano circ. xiii K. Sext. a. 708 (46). CICERO S. D. [L. PAPIRIQ PAETO. 9.18.1 Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis ; ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis, amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim. 9.18.2 quid quaeris? me quoque delectat consilium ; multa enim consequor. primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id cuius modi sit nescio ; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere ; nisi forte mori melius fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit ; in acie non fui ; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem, cum volemus, licebit ; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum. 9.18.3 sequitur illud: ipse melior fio primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram ; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a me προλεγομένας, quas quaeris ; etsi sus Minervam, †sed quo modo video.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.17.1 Cic. Fam. 9.18.2 (English) >>Cic. Fam. 9.18.4

Powered by PhiloLogic